Sunday, December 16, 2007

Minesweeper -- Quod in nomine Jovis hoc est?

Meum computatrum spectabam nam ludos expectabam quorum oblitus sum. Hunc ludum repperi qui appellatur Minesweeper. Rarus parvus ludus est, novicior meo Romano oculo. Novissima disciplina informatica utitur et fortissimum computatrum requirit. Hoc ludo conditorii deposito, computatrum mihi orabat magna cum voce. Heu! Bonum est me sine clementia dolori computatrorum esse.

Ex scientia mea linguae Anglicae significat Minesweeper verrentem custodem cuniculi. At gladio pellere volo, nam ludus absurdus est. Cuniculum oportet esse series canalum nigrorum plenorum fuliginis et saxorum. Sed ecce haec imago.


(Quid accidit? Vae Minesweeper!)

Quod numeri sunt? Cur mortuus sum? Cui vi inhumana vivente cuniculo cecidi? Cur verrentem custodem cuniculi simulo dum consul sum? Sit Minesweeper iectum in Tartarum. Egredior ut parvos Helvetios stultos necem.

Do Minesweeper nullam quintam.

Portal -- Gaudia per Ineptias

Quisquis Portal sine fructu lusit? Ex auctore claro series Half-Life atque parvis discipulis creatricibus venit Portal, sive Latina Porta nostris civibus intellecti superioris. Portal ludus quaestionum abstrusarum, gaudiique magni est. Narratio in mundi fictionis scientificae fit, atrox tenebrosaque, plenaque machinarum. Videmusne exemplum? Mihi certe videtur Anglice loquentes barbaros tales res tota corde sua diligere.

Ex Portal mundus contineri videtur in ingentissimo aedificio futuro. Lusor personam feminae accipit, quae in captivitate coniecta est in officina experimente agende pro rationibus ignotis. Ecce haec officina quae sic ingentissima est ut architecti nostri optimi ad mortem imaginationem rideant. Sic non verisimilis est ut manu filii mei Bruti morerer, priusquam tale aedificium in veritate fieret.

Sed summum gaudium est. Ridiculissimum soliloquium ex femineo computatro demente continuo ridebam, quandocunque non obscura sapientia ludi detestebar. Lusor manuballistam ignivomam datur, quae portas emittit, aliam caeruleam, aliam auream. Si hae portae semel patefacent, ianuas fiunt quae fines corporis praetereunt. Cum porta alia in lacunare et alia in pariete est, quidam in portam parietis ambulare et de caelo cadere potest. Ita res est lusorem se invenire in multo periculo requirente illos leges physicorum utiles.

Cogitasne portis? Dura mens certe est. Ecce brevis pellicula.



Hic parva verba ex pellicula ludoque ipso sunt quae putamus oblectare:

Nostra sententia est, "Foramen in caelo est, per quo res volare possunt."

Spectabilis. Videris intellegere quomodo porta motionem porro afficiat, sive accuratius quomodo minime.

Sive celere init, celere exit.

Aperture Science: facimus quod facere debeamus, quod possumus.

Hoc proximum opus impossibile est. Noli conari.

Nota bene nos addidisse pro defectione poenam. Ullum tangere ad solum conclavis notam non idoneam consequentur, consequenda morti. Bona fortuna!

Nunc cogitas portis.

The Enrichment Centre tibi dicere requiritur te cocturam esse, tum erit libum.

The Enrichment Centre te commonet onerosum amicum cubicum non loqui posse. Si onerosus amicus cubicus loquitur, The Enrichment Centre te hortatur ut consilium eius neglegas.

Libum mendacium est.

Te necare monereque bene non alter alterum excludit. [Mori] falarica vero melior est.

Do Portal quinque quintas. Et Artifex et Caesar probant.

Friday, December 14, 2007

Hellgate: London -- Primae Sententiae

Hellgate: London, sive Latina Porta Inferni: Londinium nostris civibus Romanis, ludus computatralis qui creatus a Flagship Studios divulgatusque est anno MMVII ab EA Games. Hic ludus partem agentis fictionisque scientificae futurae in Londinio posteri temporis fit, ubi mundus imaginationis invaditur a daemonibus infernis, ad terram venientibus portis inferni, unde hoc nomen. Incipit breve cum pellicula cinematographica picturata, quae narrat ducem hominum vivorum ad portam inferni incursum agere postquam neptem in salutem mittere.


(Femina editur a daemone ut sex illoti Christiani hodie in arenis eduntur.)

Nescio hancne fabulam appositam in narratione ludi esse, quod in subterferrivia Londinii multis annis exinde incipio. Atrox tenebrosaque est. Ita tenebrosa est ut solum difficiliter videre possim. Comprehendo narrationem in fine mundi fieri, plenam ignis sulphurisque, sed puto fortasse Romano oculo tenebrosiorem. Non mortibus saevitiaque uti possum, nisi videre possum!


(Salvete! Quis domi est? Nihil videre possum!)

Facere personas facile est. Indicium autem opticum solum in lingua Anglice est. Sapiens plenusque scientiae sum, scioque multas linguas, sed ipse etiam humaniore lingua legere malo. Doleo magnopere, nam verba ferorum non libenter lego.


(Fortunae gratias ago nam Caesar abest.)

Hellgate: London plenus errorum programmatis est. Cum Romanus sim sine multa scientia de computatribus, errores programmatis scio si video. Exempli gratia, res in ludum propria habent quae ostenduntur in et numeris simplice et centesimis, sed quandoque duo inverterunt, centesimas ostendentes sed habentes solum proprium numeri simplicis. Etiam dicere non debeo de aliis erroribus qui res amicosve vanescere facebant. Novissimae autem refectiones programmatis parvas harum errorum exegerunt.


(Nox dormienda est...)

Cum ludus in lingua Anglice creatus sit, tamen parum legere debeo. Narratio non gravior est, sed partes praecipuae daemones necare emmitereque alios coniectos ex aliis sunt. Non dicere possum has partes mediocrissime explicatas esse, sed praeterea non excellentia.

Probone quendam hunc ludum emere? Fortasse, si ludum partem agentis parva cum mente amat. Cogitet emptor.

Do Hellgate: London tres quintas.