Friday, December 14, 2007

Hellgate: London -- Primae Sententiae

Hellgate: London, sive Latina Porta Inferni: Londinium nostris civibus Romanis, ludus computatralis qui creatus a Flagship Studios divulgatusque est anno MMVII ab EA Games. Hic ludus partem agentis fictionisque scientificae futurae in Londinio posteri temporis fit, ubi mundus imaginationis invaditur a daemonibus infernis, ad terram venientibus portis inferni, unde hoc nomen. Incipit breve cum pellicula cinematographica picturata, quae narrat ducem hominum vivorum ad portam inferni incursum agere postquam neptem in salutem mittere.


(Femina editur a daemone ut sex illoti Christiani hodie in arenis eduntur.)

Nescio hancne fabulam appositam in narratione ludi esse, quod in subterferrivia Londinii multis annis exinde incipio. Atrox tenebrosaque est. Ita tenebrosa est ut solum difficiliter videre possim. Comprehendo narrationem in fine mundi fieri, plenam ignis sulphurisque, sed puto fortasse Romano oculo tenebrosiorem. Non mortibus saevitiaque uti possum, nisi videre possum!


(Salvete! Quis domi est? Nihil videre possum!)

Facere personas facile est. Indicium autem opticum solum in lingua Anglice est. Sapiens plenusque scientiae sum, scioque multas linguas, sed ipse etiam humaniore lingua legere malo. Doleo magnopere, nam verba ferorum non libenter lego.


(Fortunae gratias ago nam Caesar abest.)

Hellgate: London plenus errorum programmatis est. Cum Romanus sim sine multa scientia de computatribus, errores programmatis scio si video. Exempli gratia, res in ludum propria habent quae ostenduntur in et numeris simplice et centesimis, sed quandoque duo inverterunt, centesimas ostendentes sed habentes solum proprium numeri simplicis. Etiam dicere non debeo de aliis erroribus qui res amicosve vanescere facebant. Novissimae autem refectiones programmatis parvas harum errorum exegerunt.


(Nox dormienda est...)

Cum ludus in lingua Anglice creatus sit, tamen parum legere debeo. Narratio non gravior est, sed partes praecipuae daemones necare emmitereque alios coniectos ex aliis sunt. Non dicere possum has partes mediocrissime explicatas esse, sed praeterea non excellentia.

Probone quendam hunc ludum emere? Fortasse, si ludum partem agentis parva cum mente amat. Cogitet emptor.

Do Hellgate: London tres quintas.

No comments: